Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VII. De ceteros fidelibus.

Christianus quantum interpretatio ostendit de unctione deducitur sive de nomine auctoris creatoris. A Christo enim Christiani sunt cognominati, sicut a Iuda Iudaei. De magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est. Christiani autem olim a Iudaeis quasi obprobrium Nazarei uocabuntur, pro eo quod dominus noster atque salvator a vico quodam Galilea Nazareus sit appellatus. Non se autem glorietur Christianum qui nomen habet et facta non habet. Ubi autem nomen secutum fuerit opus. certissime ille est Christianus, quia se factis ostendit Christianum, ambulans sicut et ille ambulavit a quo et nomen traxit. Catholicus universalis sive generalis interpretatur. Nam Greci universale catholicon uocant.

 Ortodoxus est recte credens, et ut credit recte uivens. Ortho enim Grece recte dicitur, doxo gloriae. Hoc est uir recte gloriae, quo nomine non potest uocari qui aliter uivit quam credit. Neophitus Grece Latine novellus dicitur, et rudis fidelis vel nuper renatus interpretari potest.

Catecuminus pro eo quod adhuc doctrinam fidei audit necdum tamen baptismum percepit, nam catecuminus Grece, Latine auditor interpretatur. Competens uocatur quia per instructionem fidei competit gratiam Christi, inde et appetendo conpetentes uocati. Laicus popularis, laos enim Grece populus dicitur. pro selitus id est advena et circumcisus qui miscebatur populo dei Grecum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL