Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV. De bibliotheca.

Bibliotheca a Greco nomen accepit, eo quod ibi recondantur libri. Nam biblio librorum, theca repositio interpretatur. Bibliothecam veteris testamenti Esdras scriba propter incensam legem a Chaldeis, dum Iudaei regressi fuissent in Hierusalem divino afflatus spiritu reparavit. Cunctaque legis ac prophetarum uolumina, quae fuerant agentibus corrupta correxit, totumque vetus testamentum in uiginti duos libros constivit, ut tot libri essent in lege quot habebantur et litterae. Apud Grecos autem bibliothecam primus instituisse Pisisstratus creditur tyrannus, quam deinceps ab atheniensibus auctam, Xerses incensis Athenis evexit in Persas, longoque post tempore Seleucus nicanor rursus in Greciam retulit, hinc studium regibus urbibusque ceteris natum est conparandi uolumina diversarum gentium, et per interpretes in Grecam linguam vertendi, de hinc magnus Alexander vel successores eorum instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt, maxime Ptolomeus cognomento Filadelfus omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pissitratum emularetur. Non solum gentium scripturas sed etiam et divinas litteras in bibliothecam suam contulit. Nam septuaginta milia librorum huius temporum Alexandriae inventa sunt. Hic etiam et ab Eleazaro pontifice petens scripturas, veteris testamenti in Grecam uocem ex Ebrea lingua per septuaginta interpretes transferre curavit.

Quas in Alexandrina bibliotheca habuit, siquidem singuli in singulis cellulis ut quidam asserunt separati ita omnia per spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inventum esset quod in ceteris vel in verborum ordine discreparet. Fuerunt et alii interpretes qui ex Ebrea lingua in Grecam sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Simmachus et Theodotion, sicut etiam est vulgaris illa interpretatio cuius auctor non apparet, et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur. Preterea sextam et septimam editionem Origenis miro labore repperit, et cum ceteris editionibus conparavit. Presbiter quoque Hieronimus trium linguarum peritus, ex Ebreo in Latinum eloquium easdem scripturas convertit eloquenterque transfudit. Cuius interpretatio merito ceteris ante fertur. Nam est et verborum tenatior et perspicuitate sententiae clarior.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL