Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VI. De canonibus evangeliorum.

Canones evangeliorum Ammonius Alexandriae primus excogitavit quos postea Eusebius Caesariensis secutus plenius conposuit; qui ideo facti sunt ut per eos invenire et scire possimus, qui reliquorum evangelistarum similia aut propria docerunt. Sunt autem numero decem quorum primus continet numerus, in quibus quattuor eadem dixerunt: Matheus, Marcus, Lucas, Iohannes. Secundus in quibus tres: Matheus, Marcus, Lucas. Tertius in quibus tres: Matheus, Lucas, Iohannes. Quaretus in quibus iii: Matheus, Marcus, Iohannes. Quintus in quibus duo: Matheus, Lucas. Sextus in quibus duo: Matheus, Marcus. Septimus in quibus duo: Matheus, Iohannes. Octavus in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus in quibus duo: Lucas, Iohannes. Decimus in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt quorum expositio haec est. Per singulos enim evangelistas numerus quidam capitulis adfixus adiacet, quibus numeris subdita est aera quaedam minio notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est aera.

Verbi gratia, si est aera prima, in primo canone, si secunda, in secundo, si tertia, in tertio, et sic per ordinem usque ad decimum pervenies. Si igitur aperto quolibet evangelio placuerit sciri qui reliquorum evangelistarum similia dixerunt assumes adiacentem numerum capituli et quaeres ipsum numerum in suo canone quem indicat ibique invenies, qui et quid dixerunt et ita demum in corpore in qui sita loca quae ex ipsis numeris indicantur per singula evangelia de eisdem dixisse invenies.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL