Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Hostiae apud veteres dicebantur sacrificia quae fiebant antequam ad hostes pergerent. Victimae vero sacrificia quae post uictoriam de uictis hostibus immolabant, et erant uictimae maiora sacrifica quam hostiae, alii uictimam dictam putaverunt quia ictu percussa cadebat vel quia uincta ad aras ducebatur. Holocaustum illud est ubi totum igne consumitur quod offertur, antiqui enim cum maxima sacrificia administrarent, solebant totas hostias in insacrorum consumere flamma et ipsa erant holocaustomata. Holo enim Grece dicitur totum causis incensio, et holocaustum totum incensum. Cerimoniae apud Latinos dicuntur sacra omnia quae apud Grecos orgia uocantur, propriae autem uisum est doctoribus a carendo appellari cerimonias quasi carimonias, eo quod ea quae in sacris divinis offeruntur in suo usu id carerent homines, quod nomen etiam in usu est litterarum sanctarum. Alii cerimonias proprie in observationibus Iudaeorum credunt, abstinentiam scilicet quarundam escarum, secundum veterem legem eo quod observantes careant his rebus quibus se abstinuerint.
Sacrificium dictum quasi sacrum quia praece mystica consecratur in memoriam pro nobis dominicae passionis, unde hoc eo iubente corpus Christi et sanguinem dicimus quod dum sit ex fructibus terrae sanctificatur et fit sacramentum operante invisibiliter spiritu dei, cuius panis et calicis sacramentum Greci eucharistiam dicunt, quod Latine bona gratia interpretatur, et quid melius corpore et sanguine Christi. Quinque autem species oblationum in lege ad immolandum iubebantur ad ferri, hoc est boum, ovium, caprarum, avuium, similae et libamentorum, sic et in ibi hostiae uictimae holocausta sacrifica et libamina oblata commemorantur. Boves autem vaccae et uituli aut dominicae incarnationis operationes, sive agri dominici cultores hoc est doctores aut legalium mandatorum operatores significant. Oves autem et agni aut ipsum salvatorem qui secundum Esaiam, tamquam ovis ad uictimam ductus est, et a Iohanne agnus dei qui tollit peccata mundi omnibus demonstratur, aut simplices quosque et innocentes in aecclesia significant.
Caprae autem vel edi in hostiam oblatae, aut carnem salvatoris quae absque peccato erat et tamen pro peccatis humani generis deo patri oblata est, ut per eius mortem auctor peccati diabolus iugularetur, aut poenitentes pro peccatis suis significant, qui se per afflictionem carnis mactant deo. Aves autem aut Christi humanitatem significant, sicut per turturem et columbam Christi caro spiritui sociata demonstratur, in mysterio passionis per sacrificium deo in odorem suavitatis oblata, aut sanctorum perfectionis contemplationem designat.
Volatilia enim homines sunt contemplationi vacantes terrenis omnino se non miscentes negotiis, quod et si forte necessitas exegerit, mox revolant ad sublimia, illo evangelii iuvante testimonio quo dominus ait. Considerate uolatilia caeli quia non seminant neque metunt et pater vester caelestis pascit illa. Contemplationi ergo vacans et in superiorum consideratione perfectus homo. Hoc enim quae predicta sunt docuerunt, si conversationem sive uitam suam oblationem offeret de turturibus aut de columbis offerat munus suum, id est in scientia et mansuetudine spiritali. Haec enim opus habet ut non excedat legis consideratio in vanis occupata. Turtur siquidem quia cognitionem habet, ita ut eius exemplo Iudaeorum ex probraretur populus, hoc Hieremias probat ait enim. Turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus ad ventus sui, populus autem meus non cognovit iuditium domini. Columba autem munda et simplex adnuntiatrix que presentiae sancti spiritus est, quales oportet esse eos qui circa contemplandas scripturas habent studium, unde Ezechias ait, meditabor ut columba. Similae autem et libamentorum sacifitium, aut sacramentum corporis Christi et sanguinis, quod in altari consecratur, et a fidelibus ad augmentum salutis suae percipitur vel aecclesiae catholicae quae mystice corpus Christi est figuram exprimit, et gratia abundat spiritali.
Haec ex convenientibus, membris quasi simila ex multis credentium granis collecta est et legis et evangeliorum mola inter litteram et spiritum separata, per aquam etiam baptismatis adunata, christmatis oleo per uncta, sancti spiritus igne solidata, per humilitatem spiritus deo hostia placens effecta est. Similiter eadem ex multis personis velut acinis botri coadunata, et prelo passionis atque temptationum conquassata, uinum effundit spiritale. Legitur enim in scripturis dominum uictimas pecudum et hostias legales reprobasse et sacrificium spiritale expetisse. Unde est illud: Non accipiam inquit de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos, et item, numquid manducabo ait carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo.
Immola deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. Sacrificium laudis honorificavit me et illic iter est in quo ostendam illi salutare dei, et alibi, circuibo inquit et immolabo in tabernaculo eius ostiam iubilationis cantabo et psalmum dicam domino. Unde in Psalmo sancta aecclesia totam se deo dedicans dicit, holocausta medullata offeram tibi cum incensu et reliqua. Quod autem absque fermento iubetur dei esse oblatio et sine melle, indicat apud deum nihil uoluptuo sum, nihil suave huius mundi placere, nihilque quod non habeat mordacis aliquid veritatis. Unde et pascha cum amaritudinibus manducatur, e contrario admisceri in omnibus sacrificiis sal iubetur, scilicet ut omnia quae ad Christi honore offerimus, sal rationis et discretionis semper accipiant. Quod vero in sacrificium oleum offerebatur, significat ut quicquid ad cultum Christi et devotionem sanctorum impendimus, totum cum hilaritate faciamus nihil ut ait apostolus ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit deus. Unde quoque moraliter nos uitulum offerimus deo cum carnis superbiam uincimus, agnum cum inrationabiles motus corrigimus.
Edum cum lasciviam superamus, columbam cum simplicitatem mentis custodimus. Turturem dum castitatem servamus. Hoc autem genus avium dicitur unum et castum servare coniugium, similam et panes azimos offerimus cum sine malitia et nequitia hanc uitam presentem gerimus. Offert verbi gratia similam qui in agricultura aut navigando aut in aliquibus communis uitae usibus positam offert conversationem, oleo tamen conspersum quia omnis anima eget oleo diviniae misericordiae, nec presentem uitam evadere quis piam potest, nisi ei oleum caelestis miserationis adfuerit. Necnon et illud intimandum, quod iuxta moralitatem per clibanum, temptationum pondus exprimitur per sartaginem constantia animi et robor mentis, per graticulam multiplex in pugnatio non incongrue significatur.