Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Praefatio

SANCTO AC BEATISSIMO EPISCOPO PRIMASIO IUNILLUS.

1. Scis ipse, venerabilis pater Primasi, quia vitae meae et propositi conscius, sicut divinae legis me studium habere non denego, ita doctorem dicere non praesumo, illud propheticum metuens, «Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum?» Sed dum te inter alios reverendissimos coepiscopos tuos usque ad Constantinopolim peregrinari provinciae coegisset utilitas, ex civilitatis affectu in notitiam colloquiumque pervenimus. Tu autem more illo tuo nihil ante quaesisti quam si quis esset qui inter Graecos divinorum librorum studio intellegentiaque flagraret. Ad haec ego respondi vidisse me quendam Paulum nomine, Persam genere, qui Syrorum schola in Nisibi urbe est edoctus, ubi divina lex per magistros publicos, sicut apud nos in mundanis studiis grammatica et rhetorica, ordine ac regulariter traditur.

2. Tunc diu quaesitus si quid ex eius dictis haberem, dixi quod legissem regulas quasdam quibus ille discipulorum animos, divinarum scripturarum superficie instructos, priusquam expositionis profunda patefaceret, solebat imbuere, ut ipsarum interim causarum quae in divina lege versantur intentionem ordinemque cognoscerent, ne sparsim et turbulente, sed regulariter singula docerentur. Haec tu, pater, nescio qua ratione omnibus Christianis erudiri volentibus necessaria iudicasti, excusantemque me diu usque ad editionis impudentiam compulisti, unde in duos brevissimos libellos regularia haec instituta collegi, addens ipsius dictionis, quantum potui, utilem formam, ut velut magistro interrogante et respondentibus discipulis breviter singula et perlucide dicerentur; et ne aliqua confusio per antiquariorum, ut assolet, neglegentiam proveniret, magistro [Delta] Graecam litteram, discipulis [Mu] praeposui, ut ex peregrinis characteribus, et quibus Latina scriptura non utitur, error omnis penitus auferatur.

3. Sunt alia illius viri praeclara monumenta: nam et beati Pauli ad Romanos epistulam audivi subtilius, ut arbitror, exponentem, quam ego ex eius ore ne memoria laberetur excepi; sed curarum negotiorumque spinae, ne quid agro dominico fructificemus, impediunt. Sufficit haec una temeritas, quod divino gazophylacio ex paupertate confessa duo haec audeo minuta iactare. Sunt qui talentis onerent, unde egentibus praerogentur; qui virtutum gemmas, aurum vitae, argentum scientiae divinis possint offerre sacrariis. Mihi nihil amplius duobus suppetit his minutis et ipsis ab alio commodatis. Verum enimvero multum mihi de evangelico examinatore polliceor, quia licet alii ex pretiosissimis pretiosa et ex plurimis valeant plura largiri, ego tamen, quia totum dedi, plus obtuli.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL