Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. De acceptionibus.

1. [Delta] Quam vocamus acceptionem, sive vocationem? [Mu] Eam scilicet qua Deus quosdam homines vel populos specialis gratiae beneficio sibi conciliare dignatur, plusque circa eos quam circa ceteros homines divinae indulgentiae et quasi familiares favores ostendit.

2. [Delta] Quot sunt acceptiones? [Mu] Decem. [Delta] Da ordinem acceptionum. [Mu] Prima est beati Abrahae, secunda Isaac, tertia Iacob et ex eo natorum XII patriarcharum, quarta tribus Iuda, quinta totius populi in Aegypto, sexta sancti David, septima domus ipsius David et per ipsam totius tribus Iuda, octava reditus populi ex captivitate, nona Domini nostri Iesu Christi secundum carnem quam sibi veniens Dei Filius ex genere David assumpsit, et per eam ex Abraham atque ex Adam omnium nostrum saluti remissionique prospexit, decima omnium gentium per dispensationem incarnationis ipsius Dei et Salvatoris nostri.

3. [Delta] Quid ergo? iusti et Deo placentes ante Abraham homines non fuerunt? [Mu] Fuerunt quidem, quippe cum «filii Dei» appellati sint qui ex Seth fuerant progenerati, et Enoch translatus sit, et Noe pereuntis mundi renovator effectus sit, et Melchisedech summi sacerdotis exemplum. Sed in istis non divina acceptio, id est specialis illa familiaritas et favor, ostenditur, sed ipsorum iustitia declaratur; ad Abraham vero Dei frequens allocutio et quasi convictus ac per singula dispensatio, probationis promissa praemia et in posteros recordatio vim miram divinae acceptionis ostendunt. Similiter et circa ceteros supra dictos peculiaris quidam divinitatis favor et quasi per singulos vitae actus palam dispensata gubernatio praecipuum gratiae declarat auxilium.

4. [Delta] Quare haec ad futurum saeculum dicimus pertinere, cum in praesenti gesta sint? [Mu] Quia unaquaeque res ex effectu perspicitur, et ea est facti causa quae facientis intentio. [Delta] Proba harum acceptionum causas ad futura respicere. [Mu] Gentium fides pro spe vitae aeternae religionem sequitur Christianam. Nam Christus ipse Dominus toto doctrinae suae remedio actuumque miraculis necnon resurrectione atque ascensione futuram vitam docuit, promisit, approbavit, indulsit. Iam ceteras acceptiones quis pro Domino sacramentisque eius ignorat effectas, si ipse Abrahae, Isaac et Iacob promittitur salutem gentibus collaturus?

4b. Propter eum Abrahae semen a ceteris gentibus segregatur; propter ipsum Iudae tribus et benedictione praecellit et in captivitatem ultima ducitur et prima salvatur, quia ex ipsa Dominus carnem sumpsisse dignatus est, adeo ut ex illa omnes Iudaei fuerint nuncupati; ipse David domuique eius ac tribui repromittitur in perpetuum de eius semine regnaturus. Igitur si fides gentium pro vita futura, Christi incarnatio pro fide gentium, cetera pro Christi incarnatione sunt gesta, omnis acceptionum series ad futurum saeculum pertinere ex ipsa intentione colligitur. Haec autem omnia etiam novi ac veteris testamenti testimoniis facile comprobantur, cum ubique dispersa sint.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL