Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quid est typus? [Mu] Quam nos figuram dicimus, sive formam, sicut dicit apostolus, «Omnia enim in figura contingebant illis,» et iterum, «Adam, qui est forma futuri»: nec enim ab re est unum aliquid multis significari vocabulis. [Delta] Quid est ergo typus, sive figura? [Mu] Praesentium aut praeteritarum aut futurarum rerum ignotarum per opera, secundum id quod opera sunt, manifestatio.
2. [Delta] Da praeteritorum typos. [Mu] Ut est catechumenorum humilitas: typum enim gerunt Adae a paradiso exclusi et ex conscientia delictorum divinum metuentis aspectum, propter quod et per publicum capitibus tectis incedunt.
3. [Delta] Da in praesentibus. [Mu] Ut Aaron vestis, quae duodecim tribuum nomina lapidibus insignata gestabat, ostendens se quodammodo pro omni populo supplicare.
4. [Delta] Da de futuris. [Mu] In his nulla est difficultas; tamen ex superfluo ut in duobus filiis Abraham duo testamenta monstrata sunt.
5. [Delta] Quoniam et de prophetia similem paene definitionem diximus, quid interest? [Mu] Quod in prophetia verbis, secundum hoc quod verba sunt, futura significantur; in typis autem res declarantur ex rebus; possunt tamen haec duo ita definitione misceri, ut dicamus quia prophetia est typus in verbis, secundum id quod verba sunt, et contra typus prophetia est in rebus, in quantum res esse noscuntur.