Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quot sunt typorum, vel figurarum, modi? [Mu] Principaliter quattuor: aut enim grata gratis significantur aut maesta maestis aut maestis grata aut gratis maesta.
2. [Delta] Da exempla per singulos modos. [Mu] Grata quidem gratis significantur, ut Domini nostri secundum carnem resurrectio et in caelis habitatio forma est resurrectionis nostrae et futurae iustis in caelo habitationis indicium, sicut dicit apostolus, «Mortui enim estis, et vita nostra abscondita est cum Christo in Deo.»
3. Maesta vero maestis praefigurantur, ut diaboli angelorumque eius deiectio et futurae poenae repromissio figura est eorum qui pro similitudine operum poenis similibus detrudentur, sicut et beatus Petrus eadem forma ad deterrendos utitur peccatores, dicens de Deo quia et «angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis tradidit eos.»
4. Tertius modus est cum maestis grata significantur, ut Adae transgressio typus fuit iustitiae Salvatoris nostri, sicut beatus apostolus docet quia «sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic etiam per oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi. Regnavit enim mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem transgressionis Adae, qui est forma futuri,» id est typus: in Graeco enim typus specialiter legitur. Secundi ergo Adam, id est Christi, gratia forma, vel typus, fuit transgressionis Adae per contrarium scilicet figurata.
5. Quartus modus est cum gratis maesta figurantur, ut baptisma figura est mortis Domini nostri, sicut dicit apostolus, «Quotquot enim baptizati estis in morte Iesu baptizati estis.» Quid enim aut baptismate gratius, ubi a peccato purgamur et quo filii Dei efficimur, aut morte maestius, ad quam ipse quoque, qui eam fuerat sponte sumpturus, tamen maestus accessit?
6. [Mu] Quae alia typis accidunt? [Mu] Temporum differentia: nam quaedam ante Legem sunt, ut Abel a fratre occisus Christi passionem praefigurabat, et arca Noe ecclesiam et cetera similia: quaedam vero sub Lege, ut ipsius Moysis mors et Iesu gloria: quaedam sub Gratia, ut baptizatorum indumenta et sacerdotum vestes et dominici corporis participatio et singula alia; quae omnia typis monstrare non ad regularum doctrinam sed ad expositionem textus pertinet.
7. [Mu] Qua ratione figuras, sive typos, ad futurum saeculum dicimus pertinere? [Mu] Quia veteris quidem testamenti figurae ad novum intentione respiciunt; novum autem futurae vitae beatitudinem repromittit, et sic omnia ad futuri saeculi spem ex ipsa intentione concurrunt.