Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX. Praedictiones ante Legem quot modis factae sunt?

1. [Mu] Ante Legem praedictiones quot modis factae sunt? [Mu] Quinque: aut de generalitate [communiter], ut est, «Propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una»; et rursus, «Maledicta terra in operibus tuis»; hoc enim per unum omni humano generi praedictum esse cognoscitur: aut ex parte, vel dimidio, ut est, «Multiplicabo dolores tuos, et in dolore paries filios; et conversio tua ad virum tuum, et ipse tibi dominabitur»; hoc enim non omni humano generi, sed omnibus feminis dictum est: aut singulariter, ut est, «Et vocavit Adam nomen uxoris suae Vita, quia ipsa est mater omnium viventium»:

1b. aut pro initio veteris testamenti, ut est, «Maledictus Chanaan; servus erit fratribus suis»: aut pro novo testamento principaliter; nam cum dicitur, «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram» et «Venite, descendamus et confundamus linguas eorum»: pluralis numerus Trinitatis indicium est, quae novo testamento apertius praedicatur. Et cum dicitur, «Sanguis fratris tui clamat ad me de terrapassio Domini nostri praedicitur apostolo teste in epistula ad Hebraeos, quia conspersio sanguinis Christi plus potuit ad Deum clamare pro nobis quam Abel sanguis clamaverat contra fratrem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL