Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Pro his quae sub Lege factae sunt quantas praedictionum species invenimus? [Mu] Fere viginti et duas: aut enim augmentum populi praedicitur, ut est ad Abraham, «Et eris in gentem grandem et multam»: aut hereditatis promissio, ut est, «Semini tuo dabo terram hanc»: aut segregatio indignorum, ut est, «Eice ancillam hanc et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae»: aut vindicta in adversarios populi et merces in amicos, ut est, «Benedicam benedicentes te et maledicam maledicentes te»: aut liberatio populi ab inimicis, ut est, «peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et exient inde cum praeparatione magna» et cetera:
1b. aut aliquorum generationes et nomina, ut Isaac et Samson: aut sublimitas posterorum, ut, «reges ex te exient»: aut modus exitus, ut est, «Tu autem ibis ad patres tuos cum pace nutritus in senectute bona»: aut differentia populorum, ut est, «populus populum praecedet, et maior serviet minori»: aut abundantia, ut est, «Dabit tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae plenitudinem frumenti et vini»: aut divinum auxilium, ut est, «Ecce ego tecum sum, custodiens te in omni via»: aut sacerdotii, vel doctrinae, electio, ut est, «Dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel»:
1c. aut fortitudo et hereditatis immutabilitas, ut est, «Catulus leonis, Iuda: ex radice, fili mi, ascendisti; recumbens dormisti sicut leo et sicut catulus leonis; quis excitabit eum?»: aut propositum vitae, ut est, «Zabulon peregrinus inhabitabit et ipse portus navium» et «sciens requiem, quia bona est» et cetera: aut transgressio, ut dicitur, «Scio enim quia in finem transitus mei iniquitatem agetis et declinabitis a via quam mandavi vobis»: aut supplicium, ut est quia «occurrent vobis mala in fine dierum»: aut generalis expulsio, ut dicitur quia «Ipsi aemulati sunt me in diis et exacerbaverunt me in idolis suis, et ego aemulabor eos in non gentem, in gentem insipientem tradam eos»: aut virtutis effectus atque merces, ut est, «Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam» et cetera:
1d. aut species poenae, ut est, «Venit Gad ad David et adnuntiavit ei dicens: elige tibi fieri aut tribus annis famem super terram aut tres menses fugere a facie inimicorum tuorum persequentium te aut tribus diebus fieri mortalitatem in terra tua»: aut signa, ut est, «et hoc tibi signum, quia unxit te Deus regem super hereditatem suam» et reliqua: aut electio prophetae, ut est, «Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis.» [Delta] Da praedictiones de gentibus pro populo. [Mu] Ut est, «manus eius super omnes, et manus omnium super eum» et «Surgite et exite ex loco hoc, quia conteret Dominus civitatem.»
2. Visiones quoque Nabuchodonosor et Pharaonis aliorumque regum vel gentium per prophetas dictae gentiles quidem causas referunt; ad populum tamen spectat intentio, pro cuius ultione singula provenerunt.