Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXII. De praedictionibus sub Lege in Christo.

1. [Delta] Quot sunt modi praedictionum in Christo? [Mu] Fere viginti et sex: aut de eius conceptu et nomine, ut est, «Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel»: aut de loco nativitatis, ut est, «Et tu, Bethlehem, civitas Iuda, nullo modo minor es in civitatibus Iuda; ex te enim prodiet dux, qui reget populum meum Israel»: aut pro his quae in rudimentis gessit, ut est, «priusquam sciat puer cognoscere malum et eligere bonum»: aut de iustitia eius atque iudicio, ut est, «Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis»:

1b. aut de divinitate eius, ut est, «Generationem eius quis enarrabit?» aut de visitatione assumptionis humanae, ut est, «Quid est homo quod memor es eius, aut Filius hominis quia visitas eum?» aut pro unitate deitatis et carnis, ut est, «Puer natus est nobis; filius datus est nobis,» et postmodum addidit, «Deus fortis»: aut de potentia eius et regno, ut est, «Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius»: aut de inimicorum confractione, ut est, «Omnia subiecisti sub pedibus eius»: aut de eius doctrina, ut est, «Speciosus forma prae filiis hominum»: aut de doctrinae utilitate, ut est, «propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam»:

1c. aut pro miraculis, ut est, «et deducet te mirabiliter dextera tua»: aut de glorificatione quam iuste a fidelibus suscipit, ut est, «Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi»: aut de prolatione praedicationis, ut est, «Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra»: aut de sacerdotio, ut est, «Tu es sacerdos in aeternum»: aut de iudicio eius atque iustitia, ut est, «in splendoribus sanctorum»; et rursus, «Iudicabit in nationibus, complebit ruinas, confringet capita in terra multorum»: aut de laboribus vitae eius, ut est, «De torrente in via bibet»: aut placitum circa Patrem incarnationis mysterium scriptura significat, ut est, «Ecce puer meus dilectus mihi, in quo complacuit anima mea»:

1d. aut Sancti Spiritus infusionem, quam utique homo ab eo susceptus emeruit sive in principio ipsius incarnationis sive in cremento sive in baptismate sive in miraculis sive in doctrina sive in resurrectione, ut est, «Ponam spiritum meum super eum» et «Spiritus Domini super me; propterea unxit me» et reliqua: aut diligentiam circa discipulos, ut est, «Non dicet neque clamabit neque audiet quis in plateis vocem eius»: aut sessionem eius super iumentum, ut est, «Ne timeas, filia Sion; ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae»:

1e. aut passiones vel sepulturam causasque earum, ut dicitur, «Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorabilis, inferior omnibus hominibus»; et rursus, «homo in plagis et sciens ferre humilitatem, quia aversa facies eius et dehonestata est, et ad nihilum reputatus. Ipse peccata nostra portat et pro nobis dolet, et nos putavimus eum esse in dolore et in plaga et in aerumna. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras et infirmatus est propter peccata nostra»: aut divisionem vestimentorum eius, ut est, «Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem»: aut resurrectionem Domini significat, ut est, «non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem»: aut vocationem Filii secundum assumptam humanitatem, ut est, «ex Aegypto vocavi filium meum»: aut divinitatis eius generationem ante principium, ut est, «ex utero ante luciferum genui te»: aut secundum eius adventum, ut est, «Ecce super nubes caeli sicut Filius hominis

2. [Delta] Omnes praedictiones de solo Salvatore nostro intelleguntur? [Mu] Duobus modis haec solemus accipere: quaedam enim ita in ipsius Personam praedicta sunt, ut alii convenire non possint, sicut legitur, «Non deficiet princeps ex Iuda neque dux ex femore eius, donec veniat cui reposita sunt»: quaedam vero sub alterius personae occasione dicuntur; ad Christum tamen intellectu respiciunt, ut est, «In te et in semine tuo benedicentur omnes gentes




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL