Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIII. De praedictionibus ad vocationem gentium pertinentibus sub Lege.

1. [Delta] Quoniam praedictiones de Christo dictas in veteri Lege probavimus, da eas quae de gentium vocatione sunt positae. [Mu] De vocatione gentium praedictiones fere decem et septem modis positas accipimus: aliquando enim acceptionem earum significant, cum dicitur, «ego aemulabor eos in non gentem, in gentem insipientem irritabo eos»: aliquando infirmitates, peccatorum expulsionem meliorumque doctrinam, cum dicitur, «Pronuntiare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem et caecis visum»: aliquando gratiam quam acceperunt sive adoptionis sive miraculorum, cum dicitur, «Filiae regum in honore tuo; astitit regina a dextris tuis»: aliquando admonitionem, ut illud quod sequitur, «Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum»:

1b. aliquando glorificationem, quam Christo debemus, cum dicitur, «quia ipse est Dominus Deus tuus, et adorabis eum»: aliquando beatitudinem et virtutem, quam merentur fideles, cum dicitur, «adducentur regi virgines post eam»: aliquando laetitiam in qua sunt, profectum suum videntes, cum dicitur, «Adducentur cum gaudio et exsultatione»: aliquando sacerdotium et ecclesiasticam consuetudinem, cum dicitur, «Pro patribus tuis nati sunt tibi filii»: aliquando ecclesiae spiritalem aedificationem, cum dicitur, «ex aedibus eburneis, ex quibus te delectaverunt»: aliquando ecclesiasticam auctoritatem, cum dicitur, «pones eos principes super omnem terram»: aliquando plenitudinem credentium, cum dicitur, «replebitur gloria eius omnis terra; fiat, fiat»:

1c. aliquando tolerantiam sive temptationis sive persecutionis, cum dicitur, «donec educat in victoria iudicium; et in nomine eius gentes sperabunt»: aliquando inimicorum destructionem, cum dicitur, «et inimici eius terram lingent»: aliquando pacem qua gaudet post persecutiones ecclesia, cum dicitur, «Orietur in diebus eius iustitia et plenitudo pacis, donec extollatur luna»: aliquando haereticorum errores et Eliae praesentiam, cum dicitur, «Ecce transmitto vobis Eliam Thesbiten, et revocabit corda patrum in filios»: aliquando fidelium spem et secundum Salvatoris adventum, cum dicitur, «et ipse erit exspectatio gentium»: aliquando baptismum Ioannis, cum dicitur, «Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam.»




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL