Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quoniam species praedictionum quae in Lege sunt diximus, da eas quae in Gratia leguntur emissae. [Mu] Praedictionum quae in Gratia factae sunt species triginta duo inveniuntur: aut enim generatio et vita Ioannis Baptistae praedicitur, ut est ad patrem eius Zachariam omnis locutio illa per angelum et prophetia ipsius Zachariae: aut Salvatoris conceptus nativitasque mirabilis, ut est praedictio quam ad sanctam Mariam angelus dixit, et magorum revelatio: aut Iudaeorum incredulitas atque conversio, sicut dicitur, «Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et signum contradictionis»: aut praemium regni caelestis, sicut est, «Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum»:
1b. aut gentium vocatio, sicut dicitur, «multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum»: aut Hebraeorum exclusio, ut est quod sequitur, «filii autem regni huius excludentur in tenebras exteriores»: aut salvatio per apostolorum praedicationem, ut cum dicitur, «Venite post me; faciam vos fieri piscatores hominum»: aut miraculorum claritas, ut dicitur, «Qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet»: aut temptatio persecutionesque iustorum, ut dicitur, «tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos» et cetera: aut patientia fidelium inter adversa, ut cum dicitur de ecclesia, «et portae inferni non praevalebunt adversus eam»; et rursus, «regnum caelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud»:
1c. aut contemplatio regni caelestis et secundi adventus, qua et in hac vita sanctorum animae perfruuntur, ut est, «Veniet enim Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua. Dico autem vobis quia sunt aliqui de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo»: aut retributio bonorum seu malorum, ut cum dicitur, «Et ibunt hi in poenam aeternam, iusti vero in vitam aeternam»: aut Spiritus Sancti praesentia apostolis data, ut est, «ego rogabo Patrem meum, et alterum Paraclitum mittet vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis»:
1d. aut ecclesiastica praenuntiatur auctoritas, sicut dicitur, «Et dabo tibi claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris in terra erit ligatum et in caelo»: aut mors, passio ac resurrectio Salvatoris, sicut dicitur, «Ex illo coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oportet eum in Hierosolyma ire et multa sustinere a presbyteris et principibus sacerdotum et mori et tertia die resurgere»: aut generalis resurrectio, ut cum dicit apostolus, «sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur»: aut simul Christi et nostra resurrectio, sicut dicitur, «cum ego exaltatus fuero a terra, omnes traham ad me»: aut Iudae proditio, sicut dicitur, «Nonne ego vos XII elegi, et unus ex vobis diabolus est?»:
1e. aut modus temptationis et mortis aliquorum discipulorum, sicut Petro Dominus et negationem futuram praedixit et speciem passionis, dicens, «antequam gallus cantet, ter me negabis» et «cum senex fueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo tu non vis»: aut praesentia detentatorum Christi, ut cum dicit, «Surgite, eamus; ecce appropinquavit qui me tradit»: aut dispersio apostolorum, sicut est, «Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis»: aut pulli asinae repertio, quem Dominus in Evangelio praedixit discipulis adducendum: aut antichristi praesentia, ut cum dicitur, «Nemo vos seducat ullo modo, quia nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis qui contradicit» et cetera:
1f. aut Eliae praesentia, cum dicitur, «Elias veniet primum»: aut conscientia electorum, ut de Paulo, «vas electionis mihi est iste»: aut aliqui non immutandi, sed gustaturi mortem praedicuntur, sicut apostolus, «Ecce mysterium dico vobis: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur»: aut futura fames, sicut est Agabi prophetia: aut haeresium contrarietas, sicut dicitur, «Istud autem agnosce, quia in ultimis diebus exsurgent tempora maligna»; et rursus, «Erit tempus quando sanae doctrinae non acquiescent, sed secundum sua desideria quaerent sibi doctores»: aut baptismatis gratia, ut est, «ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni»:
1g. aut consumptio Ierusalem ac templi Iudaici, ut est, «Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato» et «Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta»: aut Evangelii praedicatio, sicut dicitur, «Et praedicabitur Evangelium regni in omni orbe terrarum in testimonium omnium gentium, et sic erit finis»: aut mala finis ipsius una cum ipso fine, ut cum dicitur, «Statim post tribulationem dierum illorum sol obcaecabitur.» [Delta] Quomodo has praedictiones ad futurum saeculum dicimus pertinere? [Mu] Sicut et de acceptionibus diximus, quia quae praedicta sunt ante Legem, intentio eorum fuit ad tempora Legis aut Gratiae, et rursus quae in Lege praedicta sunt Gratiam figurabant, et quae in Gratia causam et praemium regni caelestis habuerunt. Ita colligitur praedictionum omnis intentio ad futuri saeculi bona respicere.