Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quoniam tres iam partes ostendimus eorum quae ad futurum saeculum diximus pertinere, hoc est acceptiones et figuras et praedictiones, nunc quarta pars restat, ut de effectibus disseramus. Quid sunt igitur effectus? [Mu] Effectus sunt exitus rerum, quas aut acceptionum prospiciebat intentio aut typorum similitudo figurabat aut praedictionum scientia praeloquebatur.
2. [Delta] Quot sunt effectuum tempora? [Mu] Tria: aut enim Legis tempore effecta sunt quae praedicebantur aut nunc sub Gratia fiunt aut saeculo futuro complenda sunt.