Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVI. Quae causa fuerit praesentis saeculi faciendi.

1. [Delta] Si omnia quae in praesenti saeculo gesta sunt ad futurum respiciebant, quid opus erat ut a Deo praesens saeculum fieret? [Mu] Quia decuit ut rationales creaturae prius discerent et exercitarentur in dubiis ac tunc aeternis postea fruerentur, et merito data viderentur probatis et gratiora fierent reminiscentibus transacta certamina, et plus glorificarent donatorem qui pios et in hoc saeculo iuvit ut vincerent et victoribus praemia aeterna concessit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL