Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quot modis in hoc saeculo rationalium doctrina peragitur? [Mu] Duobus: aut ex intellegentia rerum factarum, sicut dicit apostolus quia «Invisibilia eius a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta, conspiciuntur»; necesse est enim ut qui mundum atque omnia in eo posita considerat, modis ordinibusque distincta, intellegat esse Deum, qui haec et fecerit et gubernet: aut ex divinis scripturis, quae, ut diximus, in quattuor species dividuntur: historicam, propheticam, proverbialem et simpliciter docentem.