Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIII. Quae servanda sunt in scripturarum intellegentia?

1. [Delta] Quae sunt quae in intellectu divinarum scripturarum custodire debemus? [Mu] Ut ea quae dicuntur dicenti conveniant, ut a causis pro quibus sunt dicta non discrepent, ut concordent temporibus, locis, ordini, intentioni.

2. [Delta] Quam dicimus divinae doctrinae intentionem? [Mu] Quam ipse Dominus dixit, ut diligamus Deum ex toto corde et ex tota anima et proximos tamquam nosmet ipos. Doctrinae autem corruptio est e contrario Deum non amare vel proximum. [Delta] Quae huius contrarietatis est causa? [Mu] Causa malorum in ipsis est qui mali sunt, quia dum libero arbitrio a Deo bene concesso inordinate utuntur rationales creaturae, et malitiae et poenae causa sibimet exstiterunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL