Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Unde probamus libros religionis nostrae divina esse inspiratione conscriptos? [Mu] Ex multis, quorum prima est ipsius scripturae veritas; deinde ordo rerum, consonantia praeceptorum, modus locutionis sine ambitu puritasque verborum. Additur conscribentium et praedicantium qualitas, quod divina homines, excelsa viles, infacundi subtilia non, nisi divino repleti spiritu, tradidissent; tum praedicationis virtus, quae mundum, licet a paucis despectis praedicaretur, obtinuit.
2. Accedunt his testificatio contrariorum, ut sibyllarum vel philosophorum, expulsio adversariorum, utilitas consequentium, exitus eorum quae per acceptiones et figuras praedictionesque praedicta sunt; ad postremum miracula iugiter facta, donec scriptura ipsa susciperetur a gentibus, de qua hoc nunc ad maximum miraculum sufficit, quod ab omnibus suscepta cognoscitur.