Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quodsi divinae scripturae probationibus sufficiunt, quid necessaria est religioni fides? [Mu] Fides nostra super rationem quidem est; non tamen temerarie et irrationabiliter assumitur: ea enim quae ratio edocet fides intellegit, et ubi ratio defecerit, fides praecurrit. Non enim utcumque audita credimus, sed ea quae ratio non improbat. Quae vero consequi ad plenum non potest fideli prudentia confitemur.