Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. De historia.

1. [Delta] Historia quid est? [Mu] Praeteritarum rerum praesentiumve narratio.

2. [Delta] In quibus libris divina continetur historia? [Mu] In XVII: Genesis I, Exodi I, Levitici I, Numerorum I, Deuteronomii I, Iesu Nave I, Iudicum I, Ruth I, Regum--secundum nos IV, secundum Hebraeos II--, Evangeliorum IV: secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Ioannem, Actuum apostolorum I. [Delta] Nulli alii libri ad divinam historiam pertinent? [Mu] Adiungunt plures Paralipomenon II, Iob I, Tobiae I, Esdrae I, Iudith I, Esther I, Machabaeorum II. [Delta] Quare hi libri non inter canonicas scripturas currunt? [Mu] Quoniam apud Hebraeos quoque super hac differentia recipiebantur, sicut Hieronymus ceterique testantur.

3. [Delta] Nulla in his libris alia species invenitur? [Mu] Incidunt ceterae, sed non principaliter, quia, etsi personae a quibus dicta sunt primum secundum ceteras species sunt locutae, tamen ab eo qui librum scripsit ut historia sunt relata: sicut, benedictiones Iacob patriarchae ab ipso quidem ut prophetiae dictae sunt, sed Moyses, qui refert, ordine narrat historico. Et cum ipse Moyses dicit in principio factum caelum et terram, prophetico quidem spiritu dicit, sed specie narrat historica. Similiter et proverbialiter nonnumquam sonat historia, ut est, «Ambulantia ambulaverunt ligna, ungere super se regem.» Aliquando simpliciter docet, ut est, «Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est.» Omnia tamen, ut dixi, specie contexuntur historica.

4. [Delta] Quid historia speciebus ceteris praestat? [Mu] Quod ipsi ceterae subiacent, ipsa nulli.

5. [Delta] Quid illi commune cum ceteris? [Mu] Habet commune cum simplici doctrina quod utraque superficie planae videntur, cum sint intellectu plerumque difficiles; nam aliae contra.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL