Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. De prophetia.

1. [Delta] Quid est prophetia? [Mu] Rerum latentium praeteritarum aut praesentium aut futurarum ex divina inspiratione manifestatio.

2. [Delta] Da in praeteritis prophetiam. [Mu] «Verbo Domini caeli firmati sunt» et «quoniam ipse dixit, et facta sunt» et «In principio fecit Deus caelum et terram.» [Delta] Da in praesentibus. [Mu] Cognitionem furti facti a Giezi propheta in praesenti vidit, et Ananiae ac Saphirae Petrus apostolus. [Delta] Da in futuris. [Mu] «Ecce virgo accipiet in utero et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel

3. [Delta] Quare in definitione positum est latentium? [Mu] Quia si quis iam cognita dicat, licet futura sint, tamen propheta non est, sicut nos cum resurrectionem praedicamus prophetae non sumus. Si vero cuiuscumque temporis latentia manifestet, tunc propheta est, sicut iam ostendimus. [Delta] Proba hoc divinae scripturae testimonio. [Mu] Paulus apostolus in epistula ad Corinthios prima ait, «Si convenerit universa ecclesia in unum, et linguis loquantur omnes, intrent autem idiotae, nonne dicent quia insanitis? Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis aut idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, occulta etiam cordis eius manifesta fiunt, et tunc cadens in faciem adorabit Deum, adnuntians quod Manifeste Deus in vobis est.» Ecce apostolus prophetiae vim in occultorum manifestatione signavit. Sed et sequentia in eadem epistula et in ceteris multa sunt talia.

4. [Delta] Quare addidimus ex divina inspiratione? [Mu] Quia illi qui aut daemonum instinctu aut aliis modis latentia dicunt, licet prophetae dici possint, tamen inter divinarum scripturarum non numerantur auctores.

5. [Delta] In quibus libris prophetia suscipitur? [Mu] In XVII: Psalmorum CL liber I, Oseae liber I, Isaiae liber I, Ioel liber I, Amos liber I, Abdiae liber I, Ionae liber I, Michaeae liber I, Nahum liber I, Habacuc liber I, Sophoniae liber I, Ieremiae liber I, Ezechiel liber I, Daniel liber I, Aggaei liber I, Zachariae liber I, Malachiae liber I. Ceterum de Ioannis Apocalypsi apud orientales admodum dubitatur.

6. [Delta] Nulla in his libris alia species invenitur? [Mu] Accidunt ceterae, sed non principaliter, nisi ad probationem prophetiae, sicut in Isaia Achaz et Ezechiae regum velut quaedam refertur historia; sed prophetiae intentio est non gesta contexere, sed praedictorum exitum comprobare. Et in Ieremia cum dicitur, «Terra, terra, audi verbum Dominiterram proverbialiter habitantes in ea homines nuncupat. Et cum Isaias dicit, «Non tale ieiunium elegi, dicit Dominus, sed solve omnem nodum iniquitatis» et cetera, velut simpliciter docet, sed ut prophetico spiritu iussus haec praedicat.

7. [Delta] Quid prophetiae commune cum ceteris? [Mu] Habet commune cum proverbiis quod utraque superficie difficilia sunt, sed pleraque intellectu non ardua.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL