Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. De proverbiis.

1. [Delta] Quae est proverbialis species? [Mu] Quaedam figurata locutio, aliud sonans, aliud sentiens, et in praesenti commonens tempore.

2. [Delta] In quibus libris haec accipitur? [Mu] In duobus: Salomonis proverbiorum liber I et Iesu, filii Sirach, liber I. [Delta] Nullus alius liber huic speciei subditur? [Mu] Adiungunt quidam librum qui vocatur Sapientiae et Canticum canticorum.

3. [Delta] Accidunt et in his libris aliae species? [Mu] Sola simplex doctrina accidit, sed non principaliter, nisi ad explanationem vel commendationem proverbiorum, ut est, «Initium sapientiae timor Domini

4. [Delta] Quid est proverbiali commune cum ceteris? [Mu] Habet cum prophetia commune quod superficie difficilis videtur, cum intellectu plerumque non sit.

5. [Delta] Quid habet proverbialis species proprium? [Mu] Quod ei neque historia neque prophetia miscentur, et sola est quae ita intellegitur, ut quodammodo verborum superficies auferatur.

6. [Delta] Quare in hac tantum licitum nobis est non textum scripturae ipsius considerare sed sensum, cum in ceteris tribus ita allegoriam mystice admittamus, ut narrationis fidem praesentare necesse sit? [Mu] Quia si voluerimus praeter proverbialem speciem ubique allegoriam sic recipere, ut narrationis veritas infirmetur, locum damus inimicis prout voluerint divinos libros interpretari.

7. [Delta] Quot modis in divina lege allegoria cognoscitur? [Mu] Quattuor: aut secundum translationem, vel metaphoram, ut est, «Iratus est Dominus» et "Descendit," et similia quae ad insinuandas causas ex humanis motibus transferuntur ad Deum: aut secundum imaginationem, vel hypotyposin, ut est in evangelio, «Homo quidam descendebat ab Hierosolymis in Iericho»; et rursus, parabola vineae atque agricolarum; ordo enim eorum quae gerebantur a Christo, velut imagine personae et negotii alterius, refertur impletus: aut secundum comparationem, vel similitudinem, sicut dicit, «Simile est regnum caelorum grano sinapis» et cetera; non enim narratio, sicut in superiore exemplo contexitur, sed causarum solummodo comparantur effectus: aut secundum proverbialem modum, ut est, «Bibe aquam de tuis vasis et de cisterna tua et de tuis puteis,» cum velit scriptura monere carnalem concupiscentiam intra licentiam coniugii refrenandam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL