Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. De simplici doctrina.

1. [Delta] Quae est simplex doctrina? [Mu] Qua de fide aut de moribus in praesenti tempore simpliciter edocemur.

2. [Delta] Quare hoc nomen accepit? [Mu] Quia omnis quidem scriptura aliquid docet, sed sub aliis speciebus, quas supra diximus, agitur; haec autem neque historiam texit neque prophetiam neque proverbialiter loquitur, sed tantummodo simpliciter docet.

3. [Delta] Qui libri ad simplicem doctrinam pertinent? [Mu] Canonici XVII, id est Ecclesiastes liber I, epistulae Pauli apostoli: ad Romanos I, ad Corinthios II, ad Galatas I, ad Ephesios I, ad Philippenses I, ad Colossenses I, ad Thessalonicenses II, ad Timotheum II, ad Titum I, ad Philemonem I, ad Hebraeos I, beati Petri ad gentes prima et beati Ioannis prima. [Delta] Nulli alii libri ad simplicem doctrinam pertinent? [Mu] Adiungunt quam plurimi quinque alias, quae apostolorum canonicae nuncupantur, id est Iacobi I, Petri secunda, Iudae I, Ioannis duae.

4. [Delta] Nulla in his libris alia species invenitur? [Mu] Accidunt ceterae, sed non principaliter, nisi ad probationem doctrinae. Nam cum dicit apostolus, «Et dum venissem Troadem in evangelium Christi, ostium mihi apertum est,» et ubi Petro se dicit in faciem restitisse, velut historiam videtur texere. Rursus cum dicit, «Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimurprophetae opus aggreditur. Item cum ait, «Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigriproverbialibus utitur verbis: omnia tamen ad doctrinae probationem, ut diximus, inseruntur.

5. [Delta] Quid commune cum ceteris speciebus simplex doctrina habet? [Mu] Habet cum historia commune quod utraque superficie facilis videtur, cum sint inspectione aut intellectu plerumque difficiles.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL