Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quomodo divinorum librorum consideratur auctoritas? [Mu] Quia quaedam perfectae auctoritatis sunt, quaedam mediae, quaedam nullius. [Delta] Quae sunt perfectae auctoritatis? [Mu] Quae canonica in singulis speciebus absolute numeravimus. [Delta] Quae mediae? [Mu] Quae adiungi a pluribus diximus. [Delta] Quae nullius auctoritatis sunt? [Mu] Reliqua omnia.
2. [Delta] In omnibus speciebus dictionis hae differentiae inveniuntur? [Mu] In historia et simplici doctrina omnes; nam in prophetia mediae auctoritatis libri praeter apocalypsin non reperiuntur nec in proverbiali specie omnino cassata.