Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. De modis scripturarum.

1. [Delta] Modi divinae scripturae quot sunt? [Mu] Duo: nam aut metris Hebraicis in sua lingua conscribuntur aut oratione simplici. [Delta] Quae sunt metris conscripta? [Mu] Ut psalmi et Iob historia et Ecclesiastes et in prophetis quaedam. [Delta] Quae simplici oratione conscripta sunt? [Mu] Reliqua omnia.

2. [Delta] Quare apud nos iisdem metris conscripta non sunt? [Mu] Quia nulla dictio metrum in alia lingua conservat, si vim verborum ordinemque non mutet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL