Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quis est ordo divinorum voluminum? [Mu] Quia quaedam veteris testamenti sunt, quaedam novi. [Delta] Quae ad novum testamentum pertinent? [Mu] Evangelia, ut supra dictum est, quattuor, apostolicae epistulae et Actus. [Delta] Quae ad vetus testamentum pertinent? [Mu] Reliqua omnia.
2. [Delta] Quae testamenti veteris novique sunt propria? [Mu] Veteris intentio est novum figuris praenuntiationibusque monstrare; novi autem ad aeternae beatitudinis gloriam humanas mentes accendere.