Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. Quot significationibus scriptura de Deo loquitur?

1. [Delta] Quot significationibus de Deo scriptura loquitur? [Mu] Quattuor: aut enim essentiam eius significat, quam Latine et substantiam nuncupamus, ut est, «Ego sum qui sum»: aut Personas, vel secundum Graecos subsistentias, ut est, «Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»: aut operationem, ut scriptum est, «secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis et sedere faciens ad dexteram suam»: aut collationem eius ad creaturas, ut est, «Regi autem saeculorum incorrupto, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL