Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quot modis divina significatur essentia? [Mu] Duobus, principaliter et consequenter.
2. [Delta] Principaliter quibus verbis? [Mu] Octo: dicitur enim aut Deus aut Dominus aut simul Dominus Deus aut Adonai aut Sabaoth aut Eli aut Elohim aut Est. [Delta] Nihil aliud quam Deum haec verba significant? [Mu] Duo tantum nonnumquam et de aliis abusive dicuntur, Deus et Dominus, teste Paulo apostolo, «quia dii multi et domini multi»; et «Dii estis et filii Excelsi omnes.» Reliqua vero sex numquam nisi de Deo dicuntur. [Delta] Quid de Deo haec verba significant? [Mu] Non quid est, sed quod est; quid enim sit Deus comprehendi non potest.
3. [Delta] Quibus modis Deus consequenter significatur? [Mu] Cum Personas aut operationem aut collationem eius ad creaturas exponit. Nam et cum nominat Patrem, licet primus auditus generantem significet, consequenter tamen intellegimus Deum; similiter et quando nominat Filium vel Spiritum Sanctum. Et cum dicit omnipotens, licet operationem eius primus sermo denuntiet, consequenter tamen intellegimus Deum. Et cum dicit invisibilem, licet eum qui videri a mortalibus nequeat principaliter sonet et ex collatione nostra id quod non sumus ei qui nos fecit assignet, consequenter tamen intellegimus Deum.