Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. De significationibus Trinitatis.

1. [Delta] Quot modis Personas, sive subsistentias, divinitatis scriptura significat? [Mu] Similiter duobus, principaliter et consequenter: principaliter, ut cum dicimus, Pater, Filius, Spiritus Sanctus; consequenter, per ea quibus significatur essentia aut operatio aut ad creaturas collatio. Nam et cum dico Deus, quod ad essentiam pertinet, et cum dico omnipotens, quod ad operationem pertinet, et cum dico immutabilis, quod ex collatione ad creaturas dicitur, licet aliud primus auditus sentiat, tamen Patrem et Filium et Spiritum Sanctum vel simul vel singulos, consequenter Deum intellego.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL