Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quot modis Pater significatur? [Mu] Patris nomine una Persona intellegitur, sed non uno modo: ad Filium enim proprie dicitur, ad creaturam communiter, ibi naturae veritate, hic gratiae bonitate.
2. [Delta] Hoc uno modo Pater significatur? [Mu] Principaliter hoc; nam consequenter, et ex his quae essentiam deitatis aut operationem aut collationem ad creaturas quolibet modo significant. Insuper et ex Filii vocabulo consequenter intellegitur Pater; et Sancti Spiritus nomine ipse scilicet Pater, cuius est Spiritus, subintellegitur.
3. [Delta] In Trinitate ipsa nulli alii Personae vocabulum Patris ascribitur? [Mu] Legitur de Filio dictum, «Pater futuri saeculi,» sed hoc secundum carnem dictum est et significative, non proprie, ut ostenderetur ipse esse causa et genitor beatitudinis nostrae, quia per carnis eius resurrectionem humana natura futuram vitam et sperare incipit et sumere.