Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. Quot modis significatur Filius?

1. [Delta] Quot modis loquitur scriptura de Filio? [Mu] Quinque: nam velut sola nonnumquam deitas eius significatur, et consequenter intellegitur carnis assumptio, ut est, «unigenitus Filius, qui est in sinu Patris»: nonnumquam vero solus homo ab eo susceptus, et deitas consequenter, ut est, «novissime locutus est nobis in Filio»: nonnumquam simul utrumque, ut est, «Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens»: nonnumquam et ad corpus videntur dicta quae ad deitatem sunt principaliter referenda, ut est, «Filius hominis, qui est in caelo»: rursus divinitati nonnumquam videntur ascripta quae specialiter referuntur ad carnem, ut est, «si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent

2. [Delta] Quare his quinque modis loquitur scriptura de Filio? [Mu] Distincte quidem ideo secundum naturas loquitur, ut inconfusas earum proprietates ostendat: communiter ideo, ut asserat unitatem; alternat vero humana divinis et divina humanis, ut utrumque unius Personae indivisumque monstretur.

3. [Delta] Quot modis solet Filii significari Persona? [Mu] Duobus; et ipse, principaliter et consequenter: principaliter quidem significatur, cum Christus dicitur absolute; nam cum alii christi vocantur, aliquid adicitur, ut est, «christus Domini» aut «christos meos»; solus autem naturaliter Dei Filius Christus absolute dicitur, unde et hoc solius esse proprium declaratur: consequenter vero intellegitur Persona Filii et ex illis tribus quibus et Pater et ex ipso Patris vocabulo et ex Spiritus Sancti, quia et Spiritus dicitur Patris et Filii.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL