Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quid habent proprium Personae singulae Trinitatis? [Mu] Quod Pater numquam dicitur Filius nec coniunctis sermonibus Spiritus Sanctus, licet divise et spiritus dici possit et sanctus, nec Filius Pater proprie dici potest aut coniunctive Spiritus Sanctus, nec rursus Sancto Spiritui Patris aut Filii nomen ascribitur.
2. [Delta] Quae sunt his Personis communia? [Mu] Omnia quae ad significationem aut essentiae aut operationis aut ad creaturas collationis pertinere noscuntur, unde et constat Trinitatem unius esse substantiae [Patris et Filii et Spiritus Sancti vocabulis].
3. [Delta] Quid in his Personis significatur? [Mu] Non quid sint, sed quod sunt; nam quid sint, ut supra de Deo diximus, sermo non potest explicare.