Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX. Per quot modos divinitatis efficacia significatur?

1. [Delta] Per quot species divinitatis efficientia, sive operatio, designatur, quam Graeci energian nuncupant? [Mu] Quattuor: aut creatione aut providentia circa creaturas aut futurorum circa eas praeparatione aut praeparatorum exitu vel eventu.

2. [Delta] Da ad operationem pertinentia. [Mu] Ut cum dicitur bonus ex eo maxime quod quae non erant esse fecit ac facit, et sapiens eo quod tam mirabiliter ab eo omnia cernimus ordinata, et fortis eo quod potuit quae tam bene et sapienter voluit adimplere. [Delta] In Deo haec essentia sunt an voluntate? [Mu] Deus simplex est, nec est in eo essentia aliud quam voluntas; unde et omnia nomina operationis eius; licet inter se definitionibus differant, apud ipsum tamen nulla differentia, vel diversitas, invenitur.

2b. Itaque et essentia, vel natura, facit, quia nihil ei accidens est; et tamen etiam voluntate, quia nihil necessitate efficit aut coactus. Non enim, sicut ignis naturae necessitate urit, aut apes naturali necessitate fabricant ceras vel telas araneae, ita etiam Deus operatur; sed Deus ideo natura, vel essentia, facere dicitur--ne voluntas in eo quasi aliud aliquid demonstretur--et ideo voluntate, quia nihil operari compellitur, sed essentialiter vult et voluntate subsistit.

3. [Delta] Da specialiter ad creationem pertinentia. [Mu] Ut cum dicitur factor, artifex, creator et similia, quamvis dicatur et facere pro disponere, ut est, «fecit salutem in medio terrae,» sed tunc secundum speciem providentiae dicitur. [Delta] Da quae ad providentiam specialiter pertinent. [Mu] Ut cum dicitur adiutor, praescius, omnipotens et similia. [Delta] Da ad praeparationem pertinentia futurorum. [Mu] Ut cum dicitur via et spes et refugium et similia. [Delta] Da ad eventum praeparatorum pertinentia. [Mu] Ut cum dicitur exsultatio, gaudium et cetera similia. Omnia autem ad operationem pertinentia non in nominibus tantum, sed etiam in verbis vel revelationibus similibus agnoscuntur.

4. [Delta] His tantum modis divina operatio declaratur? [Mu] Est alius figuratus modus, cum ex humanis operatio divina signatur. [Delta] Quot modis fit? [Mu] Duobus: cum aut quae ad animum nostrum pertinent figuraliter dicuntur in Deo, ut est furor et ira et anima et paenitentia, aut ea quae ad corpus vel per corpus tractantur, ut est pedes, manus, digiti. Aliquando enim et humanae operationes transferuntur ad Deum, ut cum dicitur, «Apprehende arma et scutumOmnia tamen haec praedictis quattuor speciebus operationis pro sententiarum qualitate iungenda sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL