Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quot modis ex collatione ad creaturas Deus significatur? [Mu] Duobus: confessione et negatione. Confessione quidem, cum ea dicuntur de Deo quae iuxta eundem modum nulli creaturae conveniunt, ut est simplex et vetustus dierum et ante omnia spiritus, id est incircumscriptus, et primus et novissimus et similia. Haec enim omnia ideo de Deo dicuntur, quia nulli creaturae eius collatione conveniunt. Per negationem autem collatio fit, cum praepositione privativa ea in Deo negantur quae in creatura sunt, ut est ingenitus, incorporeus, increatus, immortalis, incorruptibilis, impassibilis et similia.
2. [Delta] Quid ergo? haec verba numquam de creatura dicuntur? [Mu] Dicuntur quidem, sed non secundum eandem rationem. Nam cum homo dicitur simplex, non quia compositus non est (solius enim Dei est esse essentiam simplicem), sed simplex homo dicitur, quia non habet doli duplicitatem. Sic et cum dicitur aliquid invisibile, non quia a nullo, in quantum est, videri potest (hoc enim solius Dei est), sed quia aliquos latet; similiter et cetera.
3. [Delta] Quae sunt collativa quae de Deo sic dicuntur, ut de creatura dici non possint? [Mu] Quae in eo summa sunt et singularia, ut ingenitus, sempiternus, sine initio et similia.