Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. Quot modos et differentias in operatione creaturarum scriptura posuerit.

1. [Delta] Quot modis generationem saeculi scriptura significat? [Mu] Tribus: aut enim sola Dei voluntate factum aliquid scribitur, ut est, «In principio fecit Deus caelum et terram» aut voluntate simul et voce, sive praeceptiva, ut est, «Fiat lux» et «Fiat firmamentum,» sive deliberativa, ut est, «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,» aut voluntate, voce ac definitione, ut est, «Crescite et multiplicamini et replete terram,» et iterum, «Germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum genus suum et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen ipsius in eo ad similitudinem in terra» et cetera quae post septimum diem usque in finem saeculi per partes operatur: ex illa enim definitione proveniunt.

2. [Delta] Est in his tribus aliqua differentia? [Mu] Est, quia ea quae sola voluntate vel etiam voce sunt facta noviter facta sunt, quae vero definitione illis iam similia quae facta noviter dixi-mus: et rursus, illa quidem in sex primis diebus, haec vero, donec saeculum stat.

3. [Delta] Da ordinem per sex dies factarum rerum. [Mu] In ipso quidem principio conditionis facta sunt caelum, terra, angeli, aer et aqua. [Delta] Comproba angelos et aquas et aerem factum. [Mu] Facta quidem ex aliis scripturae locis ostenditur, ut est, «qui facit angelos suos spiritus» et «Laudate eum, omnes angeli eius» et «Aquae quae super caelos sunt laudent nomen Domini, quoniam ipse dixit, et facta sunt.» Et aer in scripturis caeli nomine ostenditur, ut est, «volucres caeli,» cum certum sit aves in aere volare; caelum autem ostendimus factum. Quod vero praecesserint ista ceteras creaturas in angelis et scriptura demonstrat, dum in laudibus et benedictionibus creaturis ceteris praeponuntur, et ratio: oportuit enim ut terrenas caelestis creatura praecederet; de aquis vero ipsa scriptura dicit quod «spiritus Dei ferebatur super aquas

4. [Delta] Sequere ordinem generationis. [Mu] In principio die prima lux facta est, secunda vero die firmamentum, tertia mare et terrae nascentia, quarta luminaria caeli, quinta natantia et volatilia, sexta reliqua animalia et homo.

5. [Delta] Quae est in ipsarum creaturarum operatione distantia? [Mu] Quod quaedam ex nihilo facta sunt, ut caelum, terra et cetera quae usque ad completum primum diem diximus facta, quaedam vero ex iam factis primo die. [Delta] Da horum probationes. [Mu] Quia quotiens scriptura ex aliquo factas res cupit ostendere, aut palam significat, ut est, «Producat terra» et «Producant aquae» et similia: aut certe ex subtili significatione verborum, ut cum dicit, «Fiat firmamentum,» utique significat fuisse aliquid fluidum ac liquidum, id est aquas, quae ut solidatae ostenderentur, firmamentum vocatum est quod fiebat.

5b. Et rursus, luminaria derivative appellavit quae quarto die facta sunt, ut ex lumine primo die operato facta monstraret. In his autem quae primo die facta sunt, neque aperte neque subtili verbo factum aliquid declaratur ex altero. [Delta] Nihil ergo post primum diem ostenditur ex non existentibus factum? [Mu] Sola hominis anima, in quo et hoc attendendum est, quia cum alia aut ex nihilo aut ex iam factis facta sint, solus homo ex utroque componitur.

6. [Delta] Quas alias differentias creaturis ascribimus? [Mu] Quod ea quae primis sex diebus facta sunt non naturaliter neque ex similitudine provenerunt: reliqua vero, quae fiunt naturaliter, ex divina definitione nascuntur, exceptis scilicet miraculis.

7. [Delta] Da tertiam differentiam. [Mu] Quod creaturarum aliquae, id est rationales, propter se ipsas factae sunt, ut angeli et homines: reliquae vero non propter se sed propter praedictos angelos aut homines factae noscuntur. Homo vero principaliter secundum animam propter se intellegendus est factus; nam secundum corpus, consequenter. [Delta] Quid autem? praeter homines et angelos aliae creaturae se ipsis invicem non egebant? [Mu] Egebant quidem non ad utilitatem, sed ad ornatum: utiles enim non sibi sed angelis vel hominibus sunt, pro quibus etiam factae noscuntur.

7b. Ornatum vero etiam invicem praestant: quippe et caelum inornatum sine caelestibus luminaribus fuit, et luminaria ipsa, ne superflua facta essent, videntium oculis indigebant: et mare inornatum, donec aut locum suum reciperet aut animalibus impleretur: et terra incomposita praeter habitantium vel nascentium usum, et irrationabilia animalia sine hominis regimine inepta, et herbae absente animalium usu superfluae. Ita omnia eguerunt invicem vel his quae per sex dies facta sunt vel his quae cotidie fiunt; sed ut iam diximus, aliud est esse incompositum, aliud utile: incompositum enim aliquid per se utile alteri declaratur.

7c. [Delta] In ornamento ipso aliqua est differentia? [Mu] Est; nam aliqua in sex diebus ornata sunt, ut caelum luminaribus et terra herbis et piscibus mare: quaedam donec mundus vivit ornantur, ut mare navigiis et terra aedificiis et ceteris quae humano construuntur ingenio, et homo ipse scientia: quaedam vero decorem suum in futuro recipient, ut corpus incorruptionem et mortalia immortalitatem et caeleste regnum habitationem sanctorum. Notandum autem in ornamentis quod eorum quae vel ingenio vel artibus fiunt in hominibus causa est, relinquorum vero in Deo.

8. [Delta] Da quartam differentiam. [Mu] Quod quaedam simul et velut subito creatae emerserunt, ut ea quae primis diebus diximus facta, id est herbae, luminaria, natantia et volatilia, necnon terrena animalia et quadrupedia: quaedam vero non simul, sed velut cum quadam mora, ut mare, terra, homo: et ipse enim paulatim factus scribitur, sicut et cetera.

9. [Delta] Da quintam creaturarum differentiam. [Mu] Quod quaedam earum ratione ceteris praesunt, ut rationalia: quaedam vero usui habentur, ut caelestia luminaria: quaedam naturae necessitate obsequuntur, ut aves et quadrupedes et similia.

10. [Delta] Da sextam differentiam. [Mu] Quod ea quae ceteris praesunt, id est rationalia, voluntate ac ratione moventur, quae vero usu aut necessitate obsequuntur natura moventur. [Delta] Ea quae ex aliquo facta sunt quot materias habuerunt? [Mu] Sex: terram, aquas, aerem, ignem, lumen, costam. [Delta] Da in singulis origines suas. [Mu] Ex terra virentia, plantaria et animalia: ex aquis firmamentum, mare, natantia ac volatilia; simul autem ex terra, aqua, igne et aere omnia quae per successiones renovantur, ex lumine luminaria; ex costa Eva. [Delta] Ignis quomodo probatur factus aut unde vel quando?

10b. [Mu] Factum quidem et ex generali scriptura possumus approbare, cum dicitur de Deo, «qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt,» quia utique etiam ignis in eis est, et ex speciali professione, «Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum,» de quibus ante dixerat, «quoniam ipse dixit, et facta sunt»; et rursus, «Benedicite, omnia opera Domini, Dominum» et subiunxit, «Benedicite, ignis et aestus, Dominum»: utrum vero ignis ex nihilo sicut et alia factus sit an ex aliquo dubitatur. Plures enim volunt caelestium luminarium esse particulam: quippe etiam nunc frequenter vidimus homines certo modo ignem ex solis radiis mutuari; quod si ita est, primo die factus est; sed sapientius hoc scriptura lumen quam ignem vocavit, ut ex meliore usu nomen acciperet.

11. [Delta] Da septimam creaturarum differentiam. [Mu] Quod omnia quae ex aliquo facta sunt, vel ex quibus aliqua facta sunt, corporea sunt; incorporea autem neque ipsa ex aliquo neque ex ipsis facta sunt aliqua. Haec vero incorporea accipienda sunt non sicut Deus incorporeus dicitur; eius enim comparatione nihil incorporeum est, sicut nec immortale nec invisibile. Alius enim modus est quo haec verba soli divinitati conveniunt, alius quo de creaturis loquitur, sicut animabus vel angelis.

12. [Delta] Quomodo sex diebus Deus dicitur operatus esse et septimo die requievisse, si nec faciens aliquid laborat, ut necessaria ei requies credatur, nec aliquando cessat, Domino in evangelio dicente, «Pater meus usque modo operatur, et ego operor.» [Mu] Septima die requievisse dicitur Deus non a creando, quippe cum cotidie ex eius dispensatione ac providentia omnis creatura renovetur aut constet, sed hoc significatum est, quod post illos sex dies nullam mundo incognitam substantialem speciem aut naturam novam inexpertamque creaverit. [Delta] Quomodo Deus mundum fecerit possumus quaerere? [Mu] Hoc temerarie magis quam caute requiritur. Nullius enim divinae creaturae modum homini licet agnoscere; nam si sciret quis quomodo ex nihilo aliqua facta sunt, Creatori utique scientia ac potentia par fuisset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL