Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. De his quae ad gubernationem mundi pertinent.

1. [Delta] Quoniam de creatione mundi tractatum est competenter, restat ut quaeramus: gubernatio eius quot modis significatur? [Mu] Duobus: aut enim generalis est aut specialis.

2. [Delta] Quae est generalis? [Mu] Per quam ea quae facta sunt secundum modum quo facta sunt permanent; quod significatur cum dictum est, «Vidit Deus quia bonum» et quia «bona valde» et «benedixit ea»; quod et beatus David ostendit dicens, «ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit

3. [Delta] Quae est gubernatio specialis? [Mu] Per quam singula et maxime rationabilia gubernantur a Deo, sicut praeceptum est in paradiso de ligno. Sicut enim omnes creaturas divina continet virtus, ut maneant, ita etiam rationales diversis occasionibus erudit, ut proficiant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL