Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. Quot modis fit generalis gubernatio?

1. [Delta] Generalis gubernatio in quot species dividitur? [Mu] In duas: aut enim successione constat aut statu. Successione, ut homines vel iumenta ceteraque quae morte vel corruptione pereuntia renascentium similitudine renovantur; statu autem, ut ea quae his passionibus non subiacentia mundanis motibus obsequuntur, ut caelum, sol, stellae vel cetera.

2. [Delta] Quae in eis alia differentia est? [Mu] Quod ea quae renovatione salvantur indigent etiam quibusdam remediis, alimentis et pluviis, nonnumquam et ministeriis angelorum ceterisque similibus. Ea vero quae non per successionem subsistunt, sine aliqua tali mediatione divinitus gubernantur. Utrum vero et in ipsis per angelorum ministerium aliquid agatur secreta et difficilis quaestio est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL