Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] In opere per quot modos? [Mu] Per quattuor: aut per generalem praesentem retributionem, ut est fructuum aerumque proventus: aut per specialem praesentem retributionem, ut est Abraham in peregrinis ditatus vel Noe salvatus in diluvio: aut per generalem visibilem poenam, ut est fames generalis seu siccitas: aut per specialem, ut Cain vel Saul poena. Haec enim omnia ad modum legis angelos atque homines erudiunt; quippe et angelos diaboli ruina perterruit atque firmavit, licet credendum sit alio modo angelos, alio homines erudiri. [Delta] Quae est totius legis lationis intentio? [Mu] In discretione boni ac mali, quae vel in doctrina, id est in fide, vel in actibus agnoscuntur.
2. [Delta] Quare poenas et praemia praesentia diximus legem esse? [Mu] Quia ipsa sunt quae ad vicem legis erudiunt: nam futura et aeterna nec patientibus nec videntibus proderunt, ubi iam paenitentiae non erit tempus. [Delta] Haec gubernatio per quos ministros in scripturis legitur facta? [Mu] Nonnumquam Deus per se ipsum, ut Adae praecepit ne tangeret lignum, nonnumquam per angelos, testante apostolo quia «si per angelos locutus sermo factus est firmus»; et rursus, primitiva Aegypti manu angeli dicuntur extincta: aut per homines, sicut per prophetas: aut per bestias, sicut per serpentes in eremo atque similia: et per haec enim, velut quandam substantialem ac materialem legem, a malis prohibet propter quae ingeruntur, et ad bona quorum retributionem hortatur impellit.