Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. De lege per verba.

1. [Delta] Lex in verbis constituta in quot partes dividitur? [Mu] In duas: aut enim immutabile aliquid praecipit aut temporale. [Delta] Quot sunt immutabilium genera? [Mu] Duo: dilectio Dei et dilectio proximi. [Delta] Temporalia praecepta in quot partes dividuntur? [Mu] In duas: aut enim diu servata sunt, ut circumcisio, aut parvo tempore, ut mannae perceptio.

2. [Delta] Quae alia est legum differentia? [Mu] Quod aut aliquid praecipiunt, ut, «Honora patrem tuum,» aut aliquid vetant, ut, «Non occides; non moechaberis

3. [Delta] Da tertiam differentiam. [Mu] Quod alia sunt per se utilia, alia propter illa necessaria. [Delta] Quae sunt per se utilia? [Mu] Dei proximique dilectio. [Delta] Quae sunt propter alia necessaria? [Mu] Ut, «Non occides»: homicidio enim dilectio fratris expellitur, et observatio sabbati: in eius enim observationem commemoratio est quietis Dei ab operatione creaturarum, in qua celebritate Dei ut conditoris dilectio signabatur.

4. [Delta] Da quartam differentiam. [Mu] Quod quaedam praecepta velut corporalia erant, ut de animalibus mundis et immundis ac lepra et similibus: quaedam spiritalia, ut, «Ne oderis fratrum tuum in corde tuo.»

5. [Delta] Da quintam differentiam. [Mu] Quod quaedam sunt veteris testamenti specialiter praecepta, ut de iubeleo: quaedam specialiter novi, ut, «Sic orabitis: Pater noster, qui es in caelis»: quaedam utriusque communia, ut, «Diliges Dominum Deum tuum.»

6. [Delta] Da sextam differentiam. [Mu] Quod aliqua praecepta sicut sonant intelleguntur, ut est, «Non moechaberis»; aliqua autem non ut sonant, sicut est, «Cum feceris eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.»

7. [Delta] Da septimam differentiam. [Mu] Quod aliquorum transgressio praeceptorum poena punitur, ut est, «oculum pro oculo, dentem pro dente»: aliquorum poenam non habet, ut, panem sacerdotalem comedere ab eo qui sacerdos non erat: aliorum vero etiam laudabilis transgressio est, ut est, «si reddidi retribuentibus mihi mala»: lex enim tunc iubebat malis mala restitui; invenitur ergo contemptus legis esse laudabilis.

8. [Delta] Da octavam differentiam. [Mu] Quod aliqua praecepta ad fidem pertinent, aliqua ad mores, quorum subdivisio admodum prolixa cognoscitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL