Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI. De accidentibus naturae.

1. [Delta] Quoniam de gubernatione mundi satis dictum est, quae sunt naturis accidentia? [Mu] Divinae quidem naturae nihil accidit: cum enim sit incomprehensibilis et semper eodem modo se habens, non recipit accidentium diversitatem. [Delta] Quae certe accidunt creaturis? [Mu] Stare, ut terrae, et secundum scripturam caelo moveri, ut igni et aquis ceterisque nascentibus; deinde tempus, locus, numerus: omnia enim et aliquando coeperunt et alicubi sunt et sunt unum vel plura; item accidunt: generari, corrumpi, sanitas, aegritudo, forma, positio, artium disciplinarumque capacitas; item crescere, nutriri, sentire, vivere, mori, inter se differre et esse contrarias; insuper ordo, consecutio, cohaerentia, hisque similia atque contraria; nec tamen singulis universa.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL