Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iunillus
Instituta regularia divinae legis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. De accidentibus voluntati.

1. [Delta] Quoniam satis dictum est de accidentibus naturarum, dicendum nunc de accidentibus voluntati. Quid est voluntas? [Mu] Vis animi inviolata sive spontanea, secundum quam diversae atque contrariae cogitationes efficiuntur et opera. [Delta] Naturalis est in nobis ista virtus an spontanea? [Mu] Naturalis est in nobis quaedam boni malique discretio; spontaneus autem motus in his quae iam discreta exsequenda sunt. Ipsum lex quidem erudit; gratia autem praeparat, adiuvat, corroborat et coronat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL