Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quae sunt consequentia voluntatis? [Mu] Quattuor quaedam: in hac enim vita aut bona bonis et mala malis eveniunt, ut Abrahae prosperitas et Cain poena: aut e contra bona malis et mala bonis, ut dives in evangelio usque ad mortem felix describitur; e contra Lazarus ulceribus atque egestate torquetur: aut certe neque his neque illis utralibet retributio; ut pro Ioseph vendito nulla ultio fratribus irrogatur, nec socer Moysi pro regendo populo consilium dans, licet laudetur a Deo, aliqua mercede fungitur.
2. [Delta] Quas huius diversitatis dicimus causas? [Mu] Aliquibus hic congrua rependuntur, ne mundus non putetur providentia divina regi, sed casibus, simul ut et bonos bonorum copia consoletur et malos similium poena deterreat: aut vero malis felicitas permittitur, ut boni probentur et discant ea contemnere quae vident indignis secum esse communia; bonis autem aeque accidunt mala: aut utrique generi nulla hic compensationis imago conceditur, ut alibi esse iudicium et plenam pro actibus retributionem possimus cognoscere.
3. [Delta] Da quartam modum. [Mu] Cum ii qui neque mali aliquid per se neque boni gesserunt, bona participantur aut mala, ut infantes, aut forsitan neutra, ut sunt abortivi, de quorum et statu et merito et causa subtilis dubiusque tractatus est.