Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Iunillus Instituta regularia divinae legis IntraText CT - Text |
1. [Delta] Quot modis significatur Persona Spiritus Sancti? [Mu] Principaliter uno, ut legitur, «Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,» et iterum, «templum enim estis Spiritus Sancti»: consequenter vero, et ex gratia quam ipse largitur, quae et ipsa similiter Spiritus Sanctus dicitur, ut est, «Spiritus Sanctus superveniet in te» et «Accipite Spiritum Sanctum»: similiter et ex his quibus divina significatur essentia, vel operatio vel ad creaturas collatio, sicut et de Filio diximus; sed et Patris Filiique Persona Spiritum Sanctum significat consequenter, quia quidquid horum dicamus etiam Personam Spiritus Sancti aut cooperatricem aut consubstantialem intellegimus consequenter.