I.
pati necesse est multa
mortales mala.
dictator ubi currum
insidit, pervehitur usque ad oppidum.
etiam qui res magnas manu
saepe gessit gloriose,
cuius facta viva nunc vigent, qui apud gentes solus praestat,
eum suus pater cum pallio unod ab amica abduxit.
************ filiis
regum linguis faveant atque adnutent et subserviant.
libera lingua loquemur ludis Liberalibus.
Pantaleo Pisatilis
tantum ibi molae crepitum
faciebant, tintinnabant compedes.
utrum scapulae plus an collus habeat calli nescio.
et qui fuerit persibus carpenti
adstractio
non hercle apluda est hodie quam
tu nequior.
pessimorum pessime, audax, ganeo, lustro, aleo.
vagus et lustro
risi egomet mecum cassabundum ire ebrium.
cocus edit Neptunum Cererem
. . .
et Venerem expertam Vulcanum, Liberumque obsorbuit
pariter.
petimine porcino qui
meruerat
penita offa
merula sandaracino ore
bilbit amphora
an nata est sponsa praegnas? vel
ai vel nega.
vel quae sperat se nupturam
viridulo adulescentulo,
ea licet senile tractet detritum rutabulum.
sonticam esse oportet causam,
quam ob rem perdas mulierem.
haec quidem mehercle, opinor,
praefica est: nam mortuum
collaudat.
A:
. quid si taceat? B: dum videat, tam sciat
quid scriptum sit.
buttubatta
concipilavisti
consponsi
*** depuit me miseram ad
necem.
ingurgitavit usque ad imum
gutturem.
animum amore capitali
compleverint
nunc primulum amasco . . .
|