I.
tuos qui celsos terminos tutant
alte iugatos angues in sese
gerunt.
i quaque incedunt omnis
arvas opterunt.
suavisonum melos
vos qui regalis corporis
custodias
agitatis, ite actutum in frondiferos locos
ingenio arbusta ubi nata sunt, non obsitu.
ducite eo tum argutis linguis
mutas quadrupedis
alis sublimes saltus alites
inlicite, ubi bipedes volucres lino linquant lumina.
ut in venatu vitulantis ex suis
locis nos mittant poenis decoratas feris?
pergite, thyrsigerae Bacchae modo, Bacchico cum schemate.
ignoti iteris sumus; tute
scis
dic quo pacto eum potiti:
pugnan an dolis?
ne ille mei feri ingeni atque animi acrem acrimoniam.
cave sis tuam contendas
iram contra cum ira Liberi.
A:
oderunt di homines iniuros. B: egone an ille iniurie
facimus?
sed quasi amnis cita rapit,
sed tamen inflexu flectitur.
iam ibi nos duplicat advenientis
timos pavos.
namque ludere ut laetantes inter
sese vidimus
propter amnem, aquam creterris sumere ex fonte
pallis, patagiis, crocotis,
malacis mortualibus.
sine ferro pecua manibus ut
ad mortem meant.
ut videam, Volcani opera, haec flammis flora fieri.
proinde huc Dryante regem
prognatum patre
Lycurgum cette.
iam solis aestu candor cui liquesceret.
longe lateque Thraces nostros
fervere.
vos qui astatis obstinati
|