Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[III] Memento autem me ista commemorantem adhuc contra inperitos agere, ex quorum inperitia illud quoque ortum est uulgare prouerbium: Pluuia defit, causa Christiani sunt. Narn qui eorum studiis liberalibus instituti amant historiam, facillime ista nouerunt; sed ut nobis ineruditorum turbas infestissimas reddant, se nosse dissimulant atque hoc apud uulgus confirmare nituntur, clades, quibus per certa interualla locorum et temporum genus humanum oportet adfligi, causa accidere nominis Christiani, quod contra deos suos ingenti fama et praeclarissima celebritate per cuncta diffunditur. Recolant ergo nobiscum, antequam Christus uenisset in carne, antequam eius nomen ea, cui frustra inuident, gloria populis innotesceret, quibus calamitatibus res Romanae multipliciter uarieque contritae sint, et in his defendant, si possunt, deos suos, si propterea coluntur, ne ista mala patiantur cultores eorum; quorum si quid nunc passi fuerint, nobis inputanda esse contendunt. Cur enim ea, quae dicturus sum, permiserunt accidere cultoribus suis, antequam eos declaratum Christi nomen offenderet eorumque sacrificia prohiberet?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL