Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[IX] Quid autem hinc senserint Romani ueteres, Cicero testatur in libris, quos de re publica scripsit, ubi Scipio disputans ait: m Numquam comoediae, nisi consuetudo uitae pateretur- probare sua theatris flagitia potuissent. "Et Graeci quidem antiquiores uitiosae suae opinionis quandam conuenientiam seruarunt, apud quos fuit etiam lege concessum, ut quod uellet comoedia, de quo uellet, nominatim diceret. Itaque, sicut in eisdem libris loquitur Africanus," quem illa non adtigit, uel potius quem non uexauit, cui pepercit? Esto, populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, inquit, etsi eius modi ciues a censore melius est quam a poeta notari. Sed Periclen, cum iam suae ciuitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, uiolari uersibus et eos agi in scaena non plus decuit, quam si Plautus, inquit, noster uoluisset aut Naeuius Publio et Gn. Scipioni aut Caecilius Marco Catoni maledicere. "Dein paulo post:" Nostrae, inquit, contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putauerunt, si quis occentauisset siue carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumue alteri. Praeclare. Iudiciis enim magistratuum, disceptationibus legitimis propositam uitam, non poetarum ingeniis habere debemus, nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et iudicio defendere. "Haec ex Ciceronis quarto de re publica libro ad uerbum excerpenda arbitratus sum, nonnullis propter faciliorem intellectum uel praetermissis uel paululum commutatis. Multum enim ad rem pertinet, quam molior explicare, si potero. Dicit deinde alia et sic concludit hunc locum, ut ostendat ueteribus displicuisse Romanis uel laudari quemquam in scaena uiuum hominem uel uituperari. Sed, ut dixi, hoc Graeci quamquam inuerecundius, tamen conuenientius licere uoluerunt, cum uiderent diis suis accepta et grata esse opprobria non tantum hominum, uerum et ipsorum deorum in scaenicis fabulis, siue a poetis essent illa conficta, siue flagitia eorum uera commemorarentur et agerentur in theatris atque ab eorum cultoribus utinam solo risu, ac non etiam imitatione d i gn a uiderentur. Nimis enim superbum fuit famae parcere pnncipum ciuitatis et ciuium, ubi suae famae parci numina noluerunt.