Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXIII] Quid quod etiam uidentur eorum adfuisse cupiditatibus implendis, et ostenduntur non praefuisse kreVfrenandis, qui enim Marium nouum hominem et ignobilem, cruentissimum auctorem bellorum ciuilium atque gestorem, ut septiens consul fieret adiuuerunt atque ut in septimo suo consulatu moreretur, senex ne in manus Sullae futuri mox uictoris inrueret. Si enim ad haec eum dii eorum non iuuerunt, non parum est quod fatentur etiam non propitiis diis suis posse accidere homini istam temporalem, quam nimis diligunt, tantam felicitatem et posse homines, sicut fuit Marius, salute uiribus, opibus honoribus, dignitate longaeuitate cumulari et perfrui diis iratis; posse etiam homines, sicut fuit Regulus, captiuitate seruitute inopia, uigiliis doloribus excruciari et emori diis amicis. Quod si ita esse concedunt, compendio nihil eos prodesse et coli superfluo confitentur. Nam si uirtutibus animi et probitati uitae, cuius praernia post mortem speranda sunt, magis contraria ut popuIus disceret institerunt; si nihil etianI in his transeuntibus et temporalibus bonis uel eis quos oderunt nocent, uel eis quos diligunt prosunt, ut quid coluntur, ut quid tanto studio colendi requiruntur? Cur laboriosis tristibusque temporibus, tamquam offensi abscesserint, murmuratur et propter eos Christiana religio conuiciis indignissimis laeditur? Si autem habent in his rebus uel beneficii uel maleficii potestatem, cur in eis adfuerunt pessimo uiro Mario, et optimo Regulo defuerunt? An ex hoc ipsi intelleguntur iniustissimi et pessimi? Quod si propterea magis timendi et colendi putantur: neque hoc putentur; neque enim minus eos inuenitur ReguIus coluisse q uam M arius. Nec ideo uita pessima eligenda uideatur, quia magis Mario quam Regulo dii fauisse existimantur. Metellus enim Romanorum laudatissimus, qui habuit quinque filios consulares, etiam rerum temporalium felix fuit, et Catilina pessimus oppressus inopia et in bello sui sceleris prostratus infelix, et uerissima atque certissima felicitate praepollent boni Deum colentes, a quo solo conferri potest. Illa igitur res publica malis moribus cum periret, nihil dii eorum pro dirigendis uel pro corrigendis egerunt moribus, ne periret; immo deprauandis et corrumpendis addiderunt moribus, ut periret. Nec se bonos fingant, quod uelut offensi ciuium iniquitate discesserint. Prorsus ibi erant; produntur, conuincuntur; nec subuenire praecipiendo nec latere tacendo potuerunt. Omitto quod Marius a miserantibus Minturnensibus Maricae deae in luco eius commendatus est, ut ei omnia prosperaret, et ex summa desperatione reuersus incolumis in Vrbem duxit crudelem crudelis exercitum; ubi quam cruenta, quam inciuilis hostilique inmanior eius uictoria fuerit, eos qui scripserunt legant qui uolunt. Sed hoc, ut dixi, omitto, nec Maricae nescio cui tribuo Marii sanguineam felicitatem, sed occultae potius prouidentiae Dei ad istorum ora claudenda eosque ab errore liberandos, qui non studiis agunt, sed haec prudenter aduertunt, quia, etsi aliquid in his rebus daemones possunt, tantum possunt, quantum secreto omnipotentis arbitrio permittuntur, ne magnipendamus terrenam felicitatem, quae sicut Mario malis etiam plerumque conceditur, nec eam rursus quasi malam arbitremur, cum ea multos etiam pios ac bonos unius ueri Dei cultores inuitis daemonibus praepolluisse uideamus, nec eosdem inmundissimos spiritus uel propter haec ipsa bona malaue terrena propitiandos aut timendos existimemus, quia, sicut ipsi mali homines in terra, sic etiam illi non omnia quae uolunt facere possunt, nisi quantum illius ordinatione sinitur, cuius plene iudicia nemo conprehendit, iuste nemo reprehendit.