Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus De civitate Dei IntraText CT - Text |
[XXIV] Sulla certe ipse, cuius tempora talia fuerunt, ut superiora, quorum uindex esse uidebatur, illorum comparatione quaererentur, cum primum ad Vrbem contra Marium castra mouisset, adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Liuius, ut custodiri se Postumius haruspex uoluerit capitis supplicium subiturus, nisi ea, quae in animo Sulla haberet, diis iuuantibus impleuisset. Ecce non discesserant adytis atque aris relictis di, quando de rerum euentu praedicebant nihilque de ipsius Sullae correctione curabant. Promittebant praesagando felicitatem magnam nec malam cupiditatem minando frangebant. Deinde cum esset in Asia bellum Mithridaticum gerens, per Lucium Titium ei mandatum est a loue, quod esset Mithridatem superaturus, et factum est. Ac postea molienti redire in Vrbem et suas amicorumque iniurias ciuili sanguine ulcisci, iterum mandatum est ab eodem loue per militem quendam legionis sextae, prius se de Mithridate praenuntiasse uictoriam, et tunc promittere daturum se potestatem, qua recuperaret ab inimicis rem publicam non sine multo sanguine. Tum percontatus Sulla, quae forma militi uisa fuerit, cum ille indicasset, eam recordatus est, quam prius ab illo audierat, qui de Mithridatica uictoria ab eodem mandata pertulerat. Quid hic responderi potest, quare dii curauerint ueIut felicia ista nuntiare, et nullus eorum curauerit Sullam monendo corrigere mala tanta facturum scelestis annis ciuilibus, qualia non foedarent, sed auferrent omnino rem pubficam? Nempe intelleguntur daemones, sicut saepe dixi notumque nobis est in litteris sacris resque ipsae satis indicant, negotium suum agere, ut pro diis habeantur et colantur, ut ea illis exhibeantur, quibus hi qui exhibent sociati unam pessimam causam cum eis habeant in iudicio Dei. Deinde cum uenisset Tarentum Sulla atque ibi sacrificasset, uidit in capite uitulini iecoris similitudinem coronae aureae. Tunc Postumius haruspex ille respondit praeclaram significare uictoriam iussitque ut extis illis solus uesceretur. Postea paruo interuallo seruus cuiusdam Luci Pontii uaticinando clamauit: "A Bellona nuntius uenio, uictoria tua est, Sulla. w Deinde adiecit arsurum esse Capitolium. Hoc cum dixisset, continuo egressus e castris postero ffie concitatior reuersus est et Capitolium arsisse clamauit. Arserat autem re uera Capitolium. Quod quidem daemoni et praeuidere facile fuit et celerrime nuntiare. Illud sane intende, quod ad causam maxime pertinet, sub qualibus diis esse cupiant, qui blasphemant Saluatorem uoluntates fidelium a dominatu daemonum liberantem. Clamauit homo uaticinando: "Victoria tua est, Sulla, "atque ut id diuino spiritu clamare crederetur, nuntiauit etiam aliquid et prope futurum et mox factum, unde longe aberat per quem ille spiritus loquebatur; non tamen clamauit: m Ab sceleribu s parce, Sulla w, quae illic uictor tam horrenda commisit, cui corona aurea ipsius uictoriae inlustrissimum signum in uitulino iecore apparuit, qualia signa si dii iusti dare solerent ac non daemones impii, profecto illis extis nefaria potius atque ipsi Sullae grauiter noxia mala futura monstrarent. Neque enim eius dignitati tantum profuit illa uictoria, quantum nocuit cupiditati; qua factum est, ut inmoderatis inhians et secundis rebus elatus ac praecipitatus magis ipse periret in moribus, quam inimicos in corporibus perderet. Haec illi dii uere tristia uereque lugenda non extis, non auguriis, non cuiusquam somnio uel uaticinio praenuntiabant. Magis enim timebant ne corrigeretur quam ne uinceretur. Immo satis agebant, ut uictor ciuium gloriosus uictus atque captiuus nefandis uitiis et r haec ipsis etiam daemonibus multo obstrictius subderetur.