Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Aurelius Augustinus
De civitate Dei
IntraText CT - Text
LIBER II
XXV
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
[
XXV
]
Illinc
uero
quis non
intellegat
, quis non
uideat
, nisi qui tales
deos
imitari
magis
elegit
quam
diuina
gratia
ab eorum
societate
separari
, quantum
moliantur
maligni
isti
spiritus
exemplo
suo
uelut
diuinam
auctoritatem
praebere
sceleribus
? quod etiam
in
quadam
Campaniae
lata
planitie
, ubi non
multo
p
ost
ciuiles
acies
nefario
proelio
conflixerunt
, ipsi inter se prius
pugnare
uisi
sunt. Namque ibi
auditi
sunt
primum
ingentes
fragores
,
moxque
multi
se
uidisse
nuntiarunt
per
aliquot
dies
duas
acies
proeliari
. Quae
pugna
ubi
destitit
,
uestigia
quoque
uelut
hominum
et
equorum
,
quanta
de illa
conflictatione
exprimi
poterant
,
inuenerunt
. Si ergo
ueraciter
inter se
numina
pugnauerunt
, iam
bella
ciuilia
excusantur
humana
;
consideretur
tamen quae sit
talium
deorum
uel
malitia
uel
miseria
: si autem se
pugnasse
finxerunt
, quid aliud
egerunt
, nisi ut sibi
Romani
bellando
ciuiliter
tamquam
deorum
exemplo
nullum
nefas
admittere
uiderentur
? Iam enim
coeperant
bella
ciuilia
, et
aliquot
nefandorum
proeliorum
strages
execranda
praecesserat
. Iam
multos
mouerat
, quod
miles
quidam, dum
occiso
spolia
detraheret
,
fratrem
nudato
cadauere
agnouit
ac
detestatus
bella
ciuilia
se ipsum ibi
perimens
fraterno
corpori
adiunxit
.
Vt
ergo huius
tanti
mali
minime
taederet
, sed
armorum
scelestorum
magis
magisque
ardor
incresceret
,
noxii
daemones
, quos illi
deos
putantes
colendos
et
uenerandos
arbitrabantur
, inter se
pugnantes
hominibus
apparere
uoluerunt
, ne
imitari
tales
pugnas
ciuica
trepidaret
affectio
, sed potius
humanum
scelus
diuino
excusaretur
exemplo
. Hac
astutia
maligni
spiritus
etiam
ludos
, unde multa iam
dixi
,
scaenicos
sibi
dicari
sacrarique
iusserunt
, ubi tanta
deorum
flagitia
theatricis
canticis
atque
fabularum
actionibus
celebrata
et quisquis eos
fecisse
crederet
et quisquis non
crederet
, sed tamen illos
libentissime
sibi
talia
exhiberi
cerneret
,
securus
imitaretur
. Ne quis
itaque
existimaret
in
deos
conuicia
potius quam eis
dignum
aliquid
scriptitasse
, ubicumque illos inter se
pugnasse
poetae
commemorarunt
, ipsi ad
decipiendos
homines
poetarum
carmina
firmauerunt
,
pugnas
uidelicet
suas non
solum
per
scaenicos
in
theatro
,
uerum
etiam per se
ipsos
in
campo
humanis
oculis
exhibentes
. Haec
dicere
compulsi
sumus, quoniam
pessimis
moribus
ciuium
Romanam
rem
publicam
iam
antea
perditam
fuisse
nullamque
remansisse
ante
aduentum
Christi
Jesu
domini
nostri
auctores
eorum
dicere
et
scribere
minime
dubitarunt
. Quam
perditionem
diis
suis non
inputant
, qui
mala
transitoria
, quibus
boni
, seu
uiuant
seu
moriantur
,
perire
non
possunt
,
Christo
nostro
inputant
: cum
Christus
noster tanta
frequentet
pro
moribus
optimis
praecepta
contra
perditos
mores
;
dii
uero
ipsorum
nullis
talibus
praeceptis
egerint
aliquid cum suo
cultore
populo
pro illa
re
publica
, ne
periret
; immo
eosdem
mores
uelut
suis
exemplis
auctoritate
noxia
corrumpendo
egerunt
potius, ut
periret
. Quam non ideo tunc
perisse
quisquam, ut
arbitror
, iam
dicere
audebit
, quia "
discessere
omnes
adytis
arisque
relictis
di
",
uelut
amici
uirtutibus
, cum
uitiis
hominum
offenderentur
; quia tot
signis
extorum
auguriorum
uaticiniorum
, quibus se tamquam
praescios
futurorum
adiutoresque
proeliorum
iactare
et
commendare
gestiebant
,
conuincuntur
fuisse
praesentes
; qui si
uere
abscessissent
,
mitius
Romani
in
bella
ciuilia
suis
cupiditatibus
quam illorum
instigationibus
exarsissent
.
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL